monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47 > sectio 19 > sectio 17 > Proverbia, 16 > sectio 4 > bnf16236.13 > sectio 35 > sectio 2 > sectio 135 > 5 > 20 > 10 > sectio 26 > sectio 43 > sectio 21 > sectio 22 > sectio 72 > sectio 31 > sectio 54 > sectio 9 > 117 > . . . > Sapientia, 11 > 1 > 3 > sectio 47 > 19 > 64 > bnf7296.51 > sectio 40 > 7 > 6 > CAPUT II. > CAPUT VIII. > sectio 16 > 3
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 2. <<<     >>> 4.

3. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Audiens autem tunc celebre nomen Antonii, quod per omnes Aegypti populos ferebatur, incensus visendi eius studio, perrexit ad eremum.
2 Et statim ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus [Ms. tribus] fere mensibus iuxta eum mansit, contemplans ordinem vitae eius morumque gravitatem.
3 Quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: et ut continentiam, cibique eius asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret.
4 Porro frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones aut impetus daemonum concurrebant, ultra non ferens: nec congruum esse ducens, pati in eremo populos civitatum: sicque sibi magis incipiendum esse, ut coepisset Antonius; illum quasi virum fortem victoriae praemia accipere: se necdum militare coepisse; reversus est cum quibusdam Monachis ad patriam: et parentibus iam defunctis, partem substantiae fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus Apostolorum, Ananiae et Sapphirae vel exemplum, vel supplicium; maximeque Domini memor, dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae habet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33).
5 Erat autem tunc annorum quindecim.
6 Sic nudus, et armatus in Christo, solitudinem, quae in septimo milliario a Maioma Gazae emporio per littus euntibus Aegyptum, ad laevam flectitur, ingressus est.
7 Cumque essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique eius imminens periculum denuntiarent, contempsit mortem, ut mortem evaderet.